- SAGINA
- SAGINAapud Solinum c. 23. ubi de conchis margaritiferis. Sic concipiunt gravidaeque fiunt et de saginae qualitate reddunt habitus unionum: pro cibo vel pabulo, ponitur, Sic Symposius in Aenigmatis, saginas dixit de glandibus, quae suum pabulum sunt,Setigerae matris fecunda natus in alvoDesuper ex alto virides exspecto saginas.Unde Symmacho in Ep. Saginam caedere, est cibum caedere ac comedere. Et Nemesianus in Cynegetico, v. 166.------ tunc consuetam retinêre saginamProfuerit.Ubi de canibus venaticis, qui non saginantur, loquens, vocem pro simplici cibo usurpat etc. Alias veteribus sagina, est ςίθευςις seu fartura. Plin. de cochleis, l. 9. c. 56. Quin et faginam earum commentus est, sapâ et farre, alisque generibus, ut cochleae quoque altiles ganeam implerent. Cuius Artis gloriâ in eam magnitudinem perductas, ut octo quadrantes implerent singularum calices, auctor est M. Varro etc. Et quidem vel ad sacra, vel ad lucum, id fie bat. Boves altiles ad publica sacrificia sagina os, habet Varro de R. R. l. 2. c. 1. Vide quoque supra, voce Adeps alibique passim. Gallinam altilem, exhibet Martial. l. 13. Epigr. 62. etc. cui muneri qui praeerat, Aviarius Altiliarius vocatur in veter. Inscript. Rcmae, Fartor Horatio l. 2. Serm. Sat. 3. v. 229. et in alia Inscr. ibid. aliâ vero notione Fartor supra. Vide L. Piguorium Comm. de Serfvis, ut et hîc passim,inprimis vocibus Ligare et Zotheca. Proprie vero saginare de Athletis usurpatum. Tertullian. adv. Psychicos, Saginentur pugiles et pyctae Olympici, illis ambitio corporis,quibus et vires necessariae . Sic Graecis ςιτίζειν, de iisdem. Diogenes Laêrtius. Οἱ δὲ Πυθαγόρην ἀλείπτην τινὰ τοῦτον ςιτίςαι τὸν τρόπον τοὺς ἀθλητὰς, ad hunc modum pugiles saginâsse. Hinc Curtius l. 9. c. 7. Dioxippum pugilem, saginati corporis belluam vocat. Et primo quidem ficus aridas esitabant Athletae, quam veterem ἄςκη???ιν Pythagoras quidem Diogeni modo memoratus sustulit, et Pugiles ad carnium usum transtulit, uti quoque Iamblichus memorat in vita Pythagorae Philos. A' quo tempore licet siccas ficus non amplius comederent, mansit tamen huic saginae ξηροφαγίας vocabulum: quod pulpam tantum siccam aridamque, nullis scitamentis et iurulentiis eblanditam ederent. Carne autem ut plurimum utebantur bubulâ et suillâ, pedes inprimis edebant bubulos et sinilla ἀκροκώλια, quod hae partes maxime aridae sint ac siccae et minimum succi ac pinguedinis habeant etc. Qua de re vide supra ubi de Arida Saginatione, ut et in voce Colephia; de phrasi, Saginam caedere, itidem supra voce Phago: plura vero hanc in rem, apud Salmas. ad Tertullianum de Pallio c. 4.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.